Monday, May 24, 2010

Aegrotus et Bonorum Copia (DeFuria)


Aegrōtus quīdam, quōnam modo sē habēret, ā Medicō interrogātus, sē praeter modum sūdāsse, rēspondit. Tum Medicus, id bonum esse, adfirmāvit. Rursus autem dē morbī statū ab eōdem interrogātus, Febrilī, inquit ille, frīgore captus, vehementī nervōrum mōtū convulsus sum. Euge, bonum et istud est, Medicus inquit. Cum autem tertiō rogārētur, Sum, ait Aegrōtus, ūrīnae prōfluviō quam maximē dēbilitātus; ac Medicus, Bonum hoc est etiam, tunc quoque rēspondit. Dēmum vērō, cum ipsum familiāris quīdam, quōmodo sē habēret, interrogāsset, Egō, amīce, ait, nimia bonōrum cōpiā oppressus iam iam pereō.


SOURCE
: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 126 in De Furia; for other versions, see Perry 170.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Aegrótus quidam, quonam modo se habéret, a Médico interrogátus, se praeter modum sudásse, respóndit. Tum Médicus, id bonum esse, adfirmávit. Rursus autem de morbi statu ab eodem interrogátus, Fébrili, inquit ille, frígore captus, veheménti nervórum motu convúlsus sum. Euge, bonum et istud est, Médicus inquit. Cum autem tértio rogarétur, Sum, ait Aegrótus, urínae proflúvio quam máxime debilitátus; ac Médicus, Bonum hoc est etiam, tunc quoque respóndit. Demum vero, cum ipsum familiáris quidam, quómodo se habéret, interrogásset, Ego, amíce, ait, nímia bonórum cópia oppréssus iam iam péreo.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Aegrotus quidam,
quonam modo se haberet,
a Medico interrogatus,
se
praeter modum sudasse,
respondit.
Tum Medicus,
id bonum esse,
adfirmavit.
Rursus autem
de morbi statu
ab eodem interrogatus,
Febrili, inquit ille, frigore
captus,
vehementi nervorum motu
convulsus sum.
Euge,
bonum et istud est,
Medicus inquit.
Cum autem tertio rogaretur,
Sum, ait Aegrotus,
urinae profluvio
quam maxime debilitatus;
ac Medicus,
Bonum hoc est etiam,
tunc quoque respondit.
Demum vero,
cum ipsum
familiaris quidam,
quomodo se haberet,
interrogasset,
Ego, amice, ait,
nimia bonorum copia
oppressus iam iam pereo.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing a physician from an ancient Greek vase; this doctor is bleeding his patient: